Quid significat hoc — caelum aspicere, Lunam videre, illam magnam, plenam, ardentem et splendidam, vel occultam, laesam, blandulam, aspectu tuo vagans in summo loco accumulationis lucorum et figurarum, quae tepiditatem praenocturnam, rarium nubium frustis sparsam et caerulitudini nitidae maculatam, penetrat, modo tam fortuito, et eodem tempore tam praeciso, ante oculos tuos missam?
Quid signicat, igitur, eam videre, totum orbem suum, cuius nulla sinuitas te eludet — ut interdum fieri solet, dum trans Manicam nebulosam spectans, formas incertas Normanniae agnosces, et ex eis fere totam Galliae imaginem, cum omnibus feminis et viris suis, omnibus pueris puellisque felicibus et artibus suis relictis conicere potes, — hanc bullam trepidantem et vacillantem animo tibi fingas, quae scientia et spes tuas intra se trahit, in aere frigido et ventoso litoralis fluctuat, modo evanescens, modo reddens, sicut Europa ipsa.
Sed hic planeta, sed latera sua, lucem arduum stellae illustrata, sed facies suae, sed terrae suae, in toto tibi osenduntur. Totam superficiem uno obtutu capere potes. Sed puellam tuam, manus suas, in crassa materiae strata tectas, lentas et prudentes, fere quandam choreographiam sequentes, oculos suos, post vitrium nigrum occultos, capillos suos, a frigore aeterno tenua linea metalli separatos, scis eos in hac parte esse. Vel in illa. Vel, potius, plus ad septentrionem, in crateris fundo. Scis illam caelum obscurum, non caerulum, tenue aspicere. Scis eam bullam blandulam, parvulam, curvatam, liquidam, nitidam, non splendidam, non ardentem, fere gutta aquae immobilis videtur, ut omnia quae locum suum circumsilit — scis pupulam suam ad illam acies dirigere, scis inter vos nihil aliud esse quam spatium, nihil aliud quam solitudinem, vacuum, absentiam omniis generis rerum, nullum scis inter vos esse obstaculum nisi caelum, nisi noctem perennem, nisi flumen quoddam intransfretabilis, tam magnum ut non iam ignis macula neque hominum intervocationes ex altera parte videntur nec audiuntur, sed tantum sensus vagus ac furtivus, qui fere ex nihilo venit, et, sicut undas in ripis saxosis, repetat: “Hic sunt homines, hic sunt homines”.
Quid significat hoc — totum locum, ubi amor tuus residet, tam longe a te distans ut cogitatio ipsa primum omnium memoriae ianua petere debest, totum hunc locum ante oculos tuos, in summo puncto caeli nocturnis tenere, et, nullum obstaculum inter vos percipiens prater aetheris et ponderis habentiae, “Lux mea!” tremente voce clamare et, de opinionibus hominum perplexorum non curans, oculis sequi ut lacunis recentibus tecta, sese frangat et multiplicet super aedes Luna suspensa?