Fateor: cum puer eram, credebam extare homines qui Latine ab ortu loquuntur. Alicubi in Italia, putavi, in Roma, fortasse. Qudni? Per millenia homines Latine loquebantur, quidni et hodie pergant? Hoc modo cogitavi, er dum verba Caesaris (“Alea iacta est”) vel quasdam inscriptiones in aedificiis antiquis videbam, mihi mente fingebam, quo modo illas Romanus nativus vel Romana nativa, qui alicubi in Roma per via ambulabant vel vini poculum in taberna bibebant, ad solem splendidum Mediterraneum suave connivens, quo modo illi, cum amicis ver cum liberis suis confabulans, eas pronunciabant — recte, Romane, authentice, ut ita dicam?
Postea cognovi linguam Latinam “mortuam” appellatam esse et Italos scilicet Italice loqui, sed haec omnia, etiamsi a hominibus fide dignis dicta, non mihi valde persuasum erat. Cur, mirabar, uno quodam tempore sisterunt puellas et pueros in via urbium Europaearum Latine loqui et coeperunt Francgallicam, Hispanicam, Italicam et alias linguas uti, ut id quod sentiebat, exprimere? Mihi adolescenti, lignuisticae et historiae omnino (ver fere omnino) ignorati, hoc iniustissimum et mirissimum apparebat.
Fateor quoque, etiam sciens quo modo res se habeant, adhuc haec paulum ridiculum videre. Lingua adest. Verba adsunt. Sensus adsunt. Quid igitur impedit ut duas res coniungemus et vivamus, Latine, igitur?
Meae sententiae, nil. Scio etiam hodie nonnullas extare familias ubi Latine ab ortu usque ad occasum loquitur, scio scholas perbellas extare, ubi totum curriculum Latine docetur. Scio puellas et pueros in via Romae et oppidarum Eurapae abhinc annos duo milia, inter se confabulari, disputere, pugnare, rixari, sese amare, sese odiare, sese desiderare. Sic — infinitivum tempori praesenti usus sum, quia credo, eos omnes adesse. Non hic, sed alio loco — alicuando in temporis profundidate. Servos, patricios, mulieres, viros, amantes, Ciceronem, qui, fortasse paulum nervosus, uno mane tepido ante ortum solis, in crepusculo domi suae orationem suam classicam, non iam habitam, repetebat. Catullum, Lesibiam expectantem et sese dicentem, satis, satis est, miser Catulle, desinas ineptire, et quod perisse vides perditum ducas, relinquendumst, scis iam, i domi. Sulpiciam, ex lecto surgentem et furtim, quiete, ne audiat Cerinthus, cubiculum fugentem — ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura, alios poetas et scriptores — mullieres virosque, quorum opera ad nos non pervenierunt, sed qui adsunt, non obstante, lectores et admiratores eorum, atque homines indoctis qui legere nesciunt, Romanos, Graecos barbarosque — scio eos omnes adesse et fluentissime inter se Latine colloqui, quia nihil est naturalius.
Et si haec omnia extant — de quo nullum mihi est dubium, quia alioquin non extitisset lingua Latina — cur non possimus et nos simpliciter vivere — belle, foede, pure, barbarice, eleguante, errate, imperfecte, vulgare? Rogatum rhetoricum, evidenter.
Hoc est igitur id quod facio, et vobis invitationem ostendo. Textos classicos legere et id, quod sentis, Latine exprimere non eaedem sunt res. Sed sentire — semper idem est, quolibet tempore, ubi sunt res experiendae. Sentiamus itaque, et loquamur.
Hic in lucem editumst:
https://ephemerisnuntii.eu/jan.php